Confitemur tibi, Pater sancte, quia magnus es et omnia opera tua in sapientia et caritate fecisti. Hominem ad tuam imaginem condidisti, eique commisisti mundi curam universi, ut, tibi soli Creatori serviens, creaturis omnibus imperaret. Et cum amicitiam tuam, non obediens, amisisset, non eum dereliquisti in mortis imperio. Omnibus enim misericorditer subvenisti, ut te quaerentes invenirent. Sed et foedera pluries hominibus obtulisti eosque per prophetas erudisti in exspectatione salutis.
Et sic, Pater sancte, mundum dilexisti, ut, completa plenitude temporum, Unigenitum tuum nobis mitteres Salvatorem. Qui, incarnatus de Spiritu Sancto et natus ex Maria Virgine, in nostra condicionis forma est conversatus per omnia absque peccato: salutem evangelizavit pauperibus, redemptionem captivis, maestis corde laetitiam. Ut tuam vero dispensationem impleret, in mortem tradidit semetipsum ac, resurgens a mortuis, mortem destruxit vitamque renovavit.
Et, ut non amplius nobismetipsis viveremus, sed sibi qui pro nobis mortuus est atque surrexit, a te, Pater, misit Spiritum Sanctum primitias credentibus, qui, opus suum in mundo perficiens, omnem sanctificationem compleret.
Quaesumus igitur, Domine, ut idem Spiritus Sanctus haec munera sanctificare dignetur, ut Corpus et Sanguis fiant Domini nostri Jesu Christi ad hoch magnum mysterium celebrandum, quod ipse nobis reliquit in foedus aeternum.
Ipse enim, cum hora venisset ut glorificaretur a te, Pater sancte, ac dilexisset suos qui erant in mundo, in finem dilexit eos: et cenantibus illis accepit panem, bendixit ac fregit, deditque discipulis suis, dicens:
Accipite et manducate ex hoc omnes: hoc est enim Corpus meum, quod pro vobis tradetur.
Simili modo accipiens calicem, ex genimine vitis repletum, gratias egit, deditque discipulis suis dicens:
Accipite et bibite ex eo omnes: hic est enim calix Sanguinis mei, novi et aeterni testamenti, qui pro vobis et pro multis effundetur in remissionem peccatorum. Hoc facite in meam commemorationem.
Mysterium fidei.
A: Mortem tuam annuntiamus, Domine, et tuam resurrectionem confitemur, donec venias.
P: Unde et nos, Domine, redemptionis nostrae memoriale nunc celebrantes, mortem Christi eiusque descensum ad inferos recolimus, eius resurrectionem et ascensionem ad tuam dexteram profitemur, et, exspectantes ipsius adventum in gloria, offerimus tibi eius Corpus et Sanguinem, sacrificium tibi acceptabile et toti mundo salutare.
Respice, Domine, in Hostiam, quam Ecclesiae tuae ipse parasti, et concede benignus omnibus qui ex hoc uno pane participabunt et calice, ut, in unum corpus a Sancto Spiritu congregati, in Christo hostia viva perficiantur, ad laudem gloriae tuae.
Nunc ergo, Domine, omnium recordare, pro quibus tibi hanc oblationem offerimus: in primis famuli tui Papae nostri Francisco, Arcepiscopi nostri Rainer, et Episcoporum ordinis universi, sed et totius cleri, et offerentium, et circumstantium, et cuncti populi tui, et omnium, qui te quaerunt corde sincero.
Memento etiam illorum, qui obierunt in pace Christi tui, et omnium dfunctorum, quorum fidem tu solus cognovisti.
Nobis omnibus, filiis tuis, clemens Pater, concede, ut caelestem hereditatem consequi valeamus cum beata Virgine, Die Genitrice, Maria, cum Apostolis et Sanctis tuis in regno tuo, ubi cum universa creatura a corruptione peccati et mortis liberata, te glorificemus per Christum Dominum nostrum, per quem mundo bona cuncta largiris.
Per ipsum, et cum ipso, et in ipso, est tibi Deo Patri omnipotenti, in unitate Spiritus Sancti, omnis honor et gloria per omnia saecula saeculorum.
A: Amen